1 | lm|animamque sepulcro condimus|lm ergo sicut dictum est bene animam lacte et sanguine ad tumulum dicit elicitam: lacte namque corpus nutritur post animae coniunctionem, et anima sine sanguine numquam est, quo effuso recedit. legimus praeterea in VI., insepultorum animas vagas esse: [ergo vagantem circum sepulcrum significat] et hunc constat non legitime sepultum fuisse. rite ergo reddita legitima sepultura, redit anima ad quietem sepulcri, quam Stoici herciscundi, id est medium secuti, tam diu durare dicunt, quam diu durat et corpus: unde Aegyptii, periti sapientia, condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat. Romani contra faciebant, comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, id est in suam naturam rediret. dicit ergo nunc sacrificiis quibusdam elicitam animam et sepulcro conditam obnoxiamque factam corpori, quod ante horrebat, quasi per vim extorta. ideo autem Stoicos medium sequi diximus, quia Plato perpetuam dicit animam et ad diversa corpora transitum facere statim pro meritis vitae prioris. Pythagoras vero non μετεμψύχωσιν, sed παλιγγενεσίαν esse dicit, hoc est redire, sed post tempus. |