monumenta.ch > Servius > 67
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 66 <<<     >>> Versus 68

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 67

1 lm|sanguinis sacrlm id est de victimis sumpti. ideo autem lactis et sanguinis mentio facta est, quia adfirmantur animae lacte et sanguine delectari. Varro quoque dicit mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant, quare etiam institutum est, ut apud sepulcra et victimae caedantur. apud veteres etiam homines interficiebantur, sed mortuo Iunio Bruto cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos qui missi erant inter se conposuit, et sic pugnaverunt: et quod muneri missi erant, inde munus appellatum. sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici, ut et ipse testatur 'purpureasque super vestes velamina nota' et 'purpureosque iacit flores'. alii sanguinis inferendi ad adescandas defunctorum animas illa ratione consuetudinem tradunt, ut id quod amiserunt videantur accipere: sanguis enim velut animae possessio est, unde exsangues mortui dicuntur. nam et Homerus in necromantia non prius facit loqui animas, nisi sanguine gustato. alii lac et sanguinem ab hoc accipiunt, quod una res nutrit, alia nutriatur.
Servius HOME

bav1646.188 bnf7959.113 bnf7960.85 bnf10307.267 med221.161 ubk206.128