3 | lm|manibus|lm manes sunt animae illo tempore, quo de aliis recedentes corporibus necdum in alia transierunt. sunt autem noxiae, et dicuntur κατὰ ἀντίφρασιν: nam manum, ut supra diximus, bonum est; unde et mane dictum est. similiter etiam Eumenidas dicimus, Parcas, bellum, lucum. alii manes a manando dictos intellegunt: nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde et defluunt. Quidam manes deos infernos tradunt. quidam alios manes, alios deos infernos dicunt: plurimi ut deos caelestes vivorum, ita manes mortuorum tradiderunt. alii manes nocturnos esse eius spatii, quod inter caelum terramque est, et ideo umoris qui noctu cadit potestatem habere: unde mane quoque ab isdem manibus dictum. |