1 | lm|vlm violentia. |
2 | lm|vi potitur|lm hoc autem verbum de his est quae permiscent coniugationes; cum enim sit tertiae coniugationis, infinitum modum a quarta facit, ut potiri: unde plerique decipiuntur, ut potiris dicant. Similiter fio pro 'fiere' 'fieri' facit, permixta coniugatione. |
3 | lm|quid non mortalia pectora cogis|lm ad quod flagitium homines non conpellis, detestandi auri cupiditas. |