1 | lm|rite secundarent|lm recte prosperos facerent. |
2 | lm|visus|lm pro 'visa' posuit. tunc enim masculino utimur genere, cum de his loquimur, quibus videmus, ut si dicas 'nubecula obest visibus meis': si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret 'rite secundarent visa': quod propter metrum nequaquam potuit. similia sunt nuntius et nuntium, auditus et auditum. |
3 | lm|levarent|lm bonum ac leve facerent, id est in bonum converterent. |