1 | lm|gradivumque patrem|lm gradivum θοῦρον Ἄρηα, id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est: aut gravem deum. patrem autem ideo, quia apud pontifices Mars pater dicitur. alii 'gradivum', quod gradum inferant qui pugnant; aut quod inpigre gradiantur. †alii a graditudine, quod huc et illuc gradiatur: unde Martem communem dici. non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae tantum stirpis auctorem. alii gradivum, quia numquam equester; aut a gradu dictum. |