monumenta.ch > Servius > 34
    >>> Versus 35

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 34

1 lm|multa movens animo|lm non dicit quae, sed ex sequentibus intellegimus. cogitabam, inquit, ne forte bellum inmineret, quod sanguinem vidissem, ne lucum nympharum violassem, ne forte sanguis esset ex nymphis; amadryades namque cum arboribus et nascuntur et pereunt: unde plerumque caesa arbore sanguis emanat. nam <ut]2 Ovidius ait, cum Erysichthon arborem incideret, primo sanguis effluxit, post ululatus secutus est: inde Statius 'nec amplexae dimittunt robora nymphae'. item cogitabam, ne forte ex terra Martis iure sanguis efflueret: nam quod dicit haec se veneratum esse numina, illas constat praecessisse cogitationes.
Servius HOME

bav1646.187 bnf7959.112 bnf7960.84 bnf10307.266 med221.159 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik