monumenta.ch > Servius > 23
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 22 <<<     >>> Versus 24

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 23

1 lm|virgulta|lm copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula.
2 lm|horrida myrtus|lm 'horrida' ad loci faciem rettulit, non ad arboris naturam: vel certe umbrosa.
3 lm|myrtus|lm sane de myrto fabula talis est. haec Myrtus ex fama de plebe antiquorum nata Graeco vocabulo Myrene vocitata est, forma pulcherrima. hanc cum quidam popularium dives et nobilis adamasset, a parentibus eius postulavit uxorem. interea latrones urbem occupaverunt: quam cum depopulantur, Myrenen, fratribus eius occisis, captivam duxerunt et in latebris condiderunt, donec alia loca vastarent. sed haec Myrene, inventa occasione, fugit et ad cives reversa est. gratulati cives eam sacerdotem Veneris esse iusserunt: quae cum sacra celebraret, unum de latronibus, per quos abrepta fuerat, in plebe cognovit, eumque conprehensum in medium vulgus extraxit. latro, poenis adactus, omnia quae intendebantur confessus est, socios quoque, ubinam essent, prodidit. sed iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investigandos latrones sibi negotium depoposcit: quos cum inventos cepisset et praemium posceret, data ei potestas est a populo, ut virginem quam amaverat in matrimonium duceret: ob quam rem irata Venus illum mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacerdos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.
Servius HOME

bav1646.187 bnf7959.112 bnf7960.84 bnf10307.266 med221.159 ubk206.128