Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 22
1 | lm|forte fuit iuxta tumulus|lm excusat dicendo 'forte fuit', quod iuxta eum locum sacrificaverit. |
2 | lm|tumulus|lm autem dicendo, uno hoc sermone et collem et sepulcrum fuisse significat. potest enim tumulus et sine sepulcri interpretatione collis interdum accipi: nam et terrae congestio super ossa 'tumulus' dicitur. sane apparatus mortuorum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'. |
3 | lm|quo summo|lm in quo summo. |
4 | lm|cornea virgulta et myrtus|lm bene legit hastis apta virgulta: nam legimus 'et bona bello cornus' item 'et pastoralem praefixa cuspide myrtum' et alibi 'ac myrtus validis hastilibus'. ergo si telis fuerat confixus, merito illic haec coaluere virgulta. 'cornus' autem declinatur ut ficus, si arbor sit: nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, ut 'cornus tibi cura sinistri Lentule' (Lucan. 7,217). sic Cicero in Arato 'huius genus' pro genu. |