monumenta.ch > Servius > 20
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 19 <<<     >>> Versus 21

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 20

1 lm|auspicibus coeptorum operum|lm Iovi, qui arcis deus est; Apollini propter auguria; Libero causa libertatis. nam dii alii si invocentur ad privatam pertinent causam: unde de Didone legimus 'Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae' propter nuptias: quamvis enim rei publicae utilitas simularetur, erat tamen etiam specialis causa Didonis. similiter et hic Aeneas sacrificat Veneri. quod autem de Libero diximus, haec causa est, ut signum sit liberae civitatis: nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae. sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est. sed auspicia omnium rerum sunt, auguria certarum; auspicari enim cuivis etiam peregre licet, augurium agere nisi in patriis sedibus non licet. peritissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus coeptorum operum'.
Servius HOME

bav1646.186 bnf7959.112 bnf7960.84 bnf10307.265 med221.159 ubk206.128