Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 16
1 | lm|dum fortuna fuit|lm scilicet bona. et simul ostendit fidem cum felicitate deficere. sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum felices, et infortunatos solos infelices vocamus. |
2 | lm|litore curvo|lm perpetuum epitheton litorum est: nam quod in sexto ait 'tunc se ad Caietae recto fert litore portum' significat eum ita navigasse, ut non relinqueret litus. |
3 | lm|prima loco|lm quia apud Cretam alia fecit. modo autem Aenum significat, ut Sallustius 'Aenum et Maroneam viamque militarem'. quamquam Homerus dicat inde auxilia ad Troiam venisse: ergo iam fuerat. Euphorion et Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Ulixis illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda. |
4 | lm|fatis iniquis|lm bene quid sit futurum praeoccupat. |