2 | lm|acri quondam|lm saevo et cruento. Lycurgus autem hic filius Dryantis, rex gentis Bistonum Thraciae fuit: qui ut habet fabula, dum contempnens Liberum eius amputat vites, crura sua incidit. re vera autem abstemius fuit: quos constat acrioris esse naturae, quod etiam de Demosthene dictum est. Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit. sed postquam se Liber fugiens ut evaderet praecipitavit in mare et a Thetide nympha exceptus liberatusque est, Lycurgus vites eius amputare coepit: quapropter per furorem a diis inmissum ipse sibi crura succidit. |