monumenta.ch > Servius > 13
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 12 <<<     >>> Versus 14

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 13

1 lm|terra procul|lm 'procul' est quasi porro ab oculis: unde potest et 'satis longe' significare, et 'non valde', ut in V. 'est procul in pelago saxum', quod satis longe fuisse intellegi non potest, ne voluptas pereat spectaculi. quamquam et hic similis possit esse significatio; brevis est enim Hellesponti transitus.
2 lm|vastis|lm aut vastatis aut magnis.
Servius HOME

bav1646.186 bnf7959.112 bnf7960.84 bnf10307.265 med221.158 ubk206.128