monumenta.ch > Servius > 12
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 11 <<<     >>> Versus 13

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 12

1 lm|cum sociis natoque penatibus et magnis dis|lm duo humana posuit et duo divina: patris non fit mentio, quia secundum Vergilium ad Italiam non venit.
2 lm|penatibus et magnis dis|lm Varro quidem unum esse dicit penates et magnos deos; nam et in basi scribebatur
3 lm|magnis diis.|lm potest tamen hoc pro honore dici; nam dii magni sunt Iuppiter Iuno Minerva Mercurius. qui Romae colebantur, penates vero apud Laurolavinium: unde apparet non esse unum. id est Varro et alii complures magnos deos adfirmant simulacra duo virilia, Castoris et Pollucis, in Samothracia ante portam sita, quibus naufragio liberati vota solvebant. alii deos magnos Caelum ac Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem. dii penates a Samothracia sublati ab Aenea in Italiam advecti sunt, unde Samothraces cognati Romanorum esse dicuntur. quos inter cetera ideo magnos appellant, quod de Lavinio translati Romam bis in locum suum redierint: quod imperatores in provincias ituri apud eos primum immolarint: quod eorum nomina nemo sciat: quod praesentissimi sentiantur; nam cum ambae virgines in templo deorum Lavini simul dormirent, ea quae minus casta erat fulmine exanimata alteram nihil sensisse. quos Romani penitus in cultu habent, quos nisi sacerdoti videre fas nulli sit, qui ideo penates appellantur, quod in penetralibus aedium coli soleant; nam et ipsum penetral penus dicitur, ut hodie quoque penus Vestae claudi vel aperiri dicitur.
Servius HOME

bav1646.186 bnf7959.112 bnf7960.84 bnf10307.265 med221.158 ubk206.128