Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 7
1 | lmncerti quo fata ferant|lm quia quisquis navigat, licet mente destinet locum, quo tamen feratur incertus est. |
2 | lmncerti]|lm [ergo] non 'ignari', quibus dictum erat, ut Italiam peterent; sed 'incerti', ubinam esset Italia. |
3 | lm|ubi sistere detur|lm a praeteritis tractum est, quia nec in Thracia permansit, nec in Creta. |
4 | lm|ubi sistere detur|lm propter diuturnum errorem et quia, sicut dictum est, ad multa delatus loca est. aut propter dubietatem oraculorum: certum enim erat, nos a Troia debere proficisci, incertum tamen, ubi esset consistendum. |