1 | lm|sub ipsa antandro|lm iuxta Antandrum. est autem civitas Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt coloni, quasi ἀντὶἌνδρου, vel quia Graeci venientes per Thraciam cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae ex facto nomen accepit, Antandros, id est propter virum data: quamvis huic opinioni Vergilius non consentiat. fertur tamen quod post acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. alii a Polymestore occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum. cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria: quod ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. non nulli adserunt, Antandron insulam esse vicinam Troianis regionibus. ab hac [populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse. |