monumenta.ch > Servius > 4
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 3 <<<     >>> Versus 5

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 4

1 lm|diversa exilia|lm multi ad illud referunt 'magnum quae sparsa per orbem'. constat namque diversas partes orbis tenuisse Troianos, ut Helenus, ut Antenor: sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere. ideo 'incerti quo fata ferant'.
2 lm|desertas|lm autem a Dardano accipe; nam ubique uberes esse eas legimus, ut 'atque ubere glaebae'. aut 'desertas', ut quidam volunt, quas et tenuimus et deseruimus, ut Cretam et Thraciam.
Servius HOME

bav1646.185 bnf7959.111 bnf7960.84 bnf10307.265 med221.158 ubk206.128