Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 3
1 | lm|superbum ilium|lm nobile. 'Ilium' autem Vergilius neutro tantum genere declinat, Horatius etiam feminino, ut 'non semel Ilios vexata'. sane modo 'Ilium' proprie de civitate dixit, nam regio 'Troia' est: quamvis interdum pro civitate provinciam ponat, ut 'et campos ubi Troia fuit'. |
2 | lm|humo fumat neptunia troia|lm 'humo' ab humo, id est funditus, ut significet patriae suae solum quoque arsisse. sane quaeritur, quo modo dixerit 'cecidit' et 'fumat'. sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore posuit, ut 'meminisse horret luctuque refugit': aut certe naturam rerum expressit; nam ruina in brevi fit, fumus vero longo permanet tempore. nam quod ait Probus, ad discernendum tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus 'fumavit', non procedit, quia 'pone' tantum [verbum] in ultima habet accentum, ut significet 'retro'. |
3 | lm|neptunia Troia|lm bene et subtiliter etiam diis invidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum. sane fabula talis est. Laomedon, rex Troianorum, sollicitus pro opibus suis petit ab Apolline et Neptuno, ut Ilium cingerent muris mercede promissa. quo impetrato quae diis promiserat denegavit. sed Neptunus iratus cetos, id est beluam marinam inmisit: quod malum Troiani passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem. sane Laomedonte occiso Priamo Phrygiae donavit imperium. |