monumenta.ch > Servius > 2
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 1 <<<     >>> Versus 3

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 2

1 lm|gentem inmeritam|lm bene 'gentem': nam Laomedontis et Paridis culpa universa gens perire non debuit.
2 lm|visum superis|lm ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae. laus Ilii est, quod non nisi dii potuere subvertere. quotienscumque autem ratio vel iudicium non apparet, 'sic visum' interponitur, ut Horatius 'sic visum Veneri', cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis. et bene accusatio in deos habet quandam venerationem; alioquin sacrilegium est.
Servius HOME

bav1646.185 bnf7959.111 bnf7960.83 bnf10307.264 med221.158 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik