Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Praefatio
1 | Secundum interrogationem Didonis post insidias Graecorum et casus suorum proprios errores exsequitur, quos pertulit antequam ad Africam perveniret, ordine ut supra diximus commutato: nam rectum operis initium est 'fracti bello fatisque repulsi'. fuga autem eius haec est. relinquens Ilium Idam tenuit, inde Antandrum civitatem, iuxta quam factis navigiis tenuit Thraciam, in qua Aenum constituit, ut multi putant. |
2 | mox prodigiis territus Delum tenuit. illic accepto augurio, errore patris praetervectus Cycladas venit ad Cretam: ubi cum pestilentia laboraret, a diis penatibus monitus ad Strophadas delatus est insulas. inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio. unde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin, quae sunt Aetnae vicinae. |
3 | unde vento pulsus circumita maxima parte Siciliae Drepanum venit, ubi secundum Vergilium perdidit patrem. inde, ut est in primo, ad Didonis regna pervenit. |