monumenta.ch > Servius > 713 > 801
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 800 <<<     >>> Versus 802

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 801

1 lm|lucifer idae|lm ut Troianis videtur. sic alibi 'tibi deserit Hesperus Oetam' secundum persuasionem eorum, qui circa montes habitant; illinc enim oriri vel occidere putantur sidera, unde videri vel incipiunt, vel desinunt. hoc est autem quod ei Venus promisit 'numquam abero'. Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse: unde et pervenisse se agnovit. bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur accommodat; ut hoc loco, quod de patria cum patre et filio discedit Aeneas, ait 'surgebat'.
Servius HOME

bav1646.184 bnf7959.111 bnf7960.83 bnf7962.38 bnf10307.264 med221.157 ubk206.128