2 | lm|lydius thybris|lm Tuscus, dictus 'Lydius' a fratre Tyrrheni. nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum eos provincia una non ferret, in sortem miserunt, ut divisis copiis proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas. profectus Tyrrhenus est, qui ex suo nomine Tuscos Tyrrhenos vocavit. Lydia autem dicta est, in qua frater remanserat. unde nunc traxit, ut 'Lydium' diceret. Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est ἀπὸ τοῦ θύειν. constat namque, illic a Tage aruspicinam repertam, ut Lucanus meminit 'sed conditor artis finxerit ista Tages' (Lucan. 1,634). apud Tuscos etiam togae usus est; nam hoc habitu in Lydia Iovis simulacrum fuisse dicitur. |