2 | lmunonis asylo|lm templo: unde nullus possit ad supplicium extrahi. dictum 'asylum' quasi 'asyrum'. alii 'asylum' ideo dictum, quod nullus inde tolleretur, id est quod συλᾶσθαι, hoc est abripi, nullus inde poterat; vel quod fugienti illuc spolia non detraherentur; σῦλα enim Graece aut furta aut spolia dicuntur. hoc autem non est in omnibus templis, nisi quibus consecrationis lege concessum est. primo autem apud Athenienses statutum est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui erant a patre oppressi, sicut docet in duodecimo Statius. hoc asylum etiam Romulus imitatus est: unde est 'quem Romulus acer asylum rettulit', non 'statuit'. quem locum deus †Lucoris, sicut Piso ait, curare dicitur. sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret: et ideo feminas et pueros clausos, quod imbellis esset aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere consueverunt. |