monumenta.ch > Servius > 735
    >>> Versus 736

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 735

1 lm|nescio quod trepido|lm excusatio est coniugis longius derelictae. et bene 'nescio quod' ait, quia hoc postea a simulacro uxoris agnoscit.
2 lm|male numen amicum|lm non cum utilitate mea favens uxori, quae in numerum ministrarum matris deum relata est. vel 'male amicum' iratum, ut 'statio male fida carinis'.
Servius HOME

bav1646.183 bnf7959.110 bnf7960.82 bnf7962.38 bnf10307.263 med221.156 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik