1 | lm|pone|lm 'post', sed loco tantum, non et tempori adiungitur. et adverbium est, atque ideo ultima syllaba habet accentum. |
2 | lm|subit|lm sequitur. |
3 | lm|opaca locorum|lm quia dixit 'arboribusque obtecta recessit'. est autem elocutio, ut 'strata viarum'. alii 'per opaca', per crassa accipiendum putant; vel 'opaca' obscura. alibi 'opacum' amoenum. |