1 | lm|religione patrum|lm timore: et est reciprocum. sic Terentius 'nam mihi nihil esse, religio est dicere', id est metus; item Vergilius contra 'multosque metu servata per annos:' conexa enim sunt timor et religio, ut Statius 'primus in orbe deos fecit timor'. |