monumenta.ch > Servius > 713
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 712 <<<     >>> Versus 714

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 713

1 lm|urbe egressis|lm hic ablativo iunxit, ut Horatius 'egressum magna me accepit Aricia Roma'. Sallustius accusativo, ut 'raro egressa fines suos'. ergo utrumque dicimus.
2 lm|tumulus|lm modo terra tumens, alias sepulcrum. prudenter autem circa turbatos pluribus utitur praeceptis, [diversa signa dat] quia scit, timoris comitem esse oblivionem. templumque vetustum desertae cereris bene Cereris fanum ante urbem <esse facit>, quae dea rusticorum est. et librate Aeneas et Cereris templum et vetustum elegit, ad quod nec viris erat aditus, sicut hostes putabant: nam Aeneas scit, ante esse profanatum: nec praedae spe Graeci poterant duci.
Servius HOME

bav1646.182 bnf7959.110 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.262 med221.155 ubk206.128