monumenta.ch > Servius > 707
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 706 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 707

1 lm|ergo age|lm quia consensisti, et ignis propinquat. 'age' autem non est modo verbum imperantis, sed hortantis adverbium, adeo ut plerumque 'age facite' dicamus et singularem numerum copulemus plurali.
2 lm|cerviclm 'cervix' cum numero singulari dicitur, collum significat; si plurali utamur, superbiam ostendimus, ut in Verrinis 'frange cervices'.
Servius HOME

bav1646.182 bnf7959.110 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.262 med221.155 ubk206.128