1 | lm|dii patrii servate domum servate nepotem: vestrum hoc augurium|lm hic ostendit, Anchisen ea quae optabat per impetrationem augurii meruisse: augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum. perite ergo signum de caelo 'augurium' dixit. ideo et adiecit 'servate domum', id est genus, familiam: 'servate nepotem', a quo certum erat Romanam prolem propagatum iri. |