monumenta.ch > Servius > 696
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 695 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 696

1 lmdaea clarum se condere silva|lm stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere. quod dicit 'multa cum luce' ostendit claros; quod 'signantem vias' scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in diversis partibus socios; quod 'longo limite', ostendit errorem; quod 'sulcum' dicit, significat longum 'maris aequor arandum'; quod ait 'sulphure fumant' divini ignis odor ostenditur; fulgura enim odor sulphuris sequitur; ex fumo autem mors Anchisae, sicut eius oratio sequens indicat. 'cedo equidem', quasi dicat, licet sciam me esse moriturum. et bene quamdiu vivit Anchises, totum ei conceditur. quidam fumo bellum, quod in Italia futurum erat, significari tradunt.
Servius HOME

bav1646.181 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.262 med221.155 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik