monumenta.ch > Servius > 694
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 693 <<<     >>> Versus 695

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 694

1 lm|multa cum luce cucurrit|lm nunc theologicam rationem sequitur, quae adserit, flammarum quos cernimus tractus nimbum esse descendentis numinis; alibi physicam, ut 'vento inpendente videbis, flammarum longos a tergo albescere tractus'.
2 lm|facem ducens|lm lumen, quod utique ex facibus nascitur.
Servius HOME

bav1646.181 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.262 med221.155 ubk206.128