monumenta.ch > Servius > 693
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 692 <<<     >>> Versus 694

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 693

1 lmntonuit laevum|lm sinistrum, prosperum, quia caeleste est; quae enim nobis laeva sunt <caelestibus> dextra sunt, ut diximus supra. 'sinistrum' autem a sinendo dictum, quantum ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid sinat, unde alibi 'siquem numina laeva sinunt'. sed hoc loco pontificalis inducitur disciplina. nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii †pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem; subiungit enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum'. prosperum, quia sereno caelo sive audita, sive visa fuerint: quod hic utrumque ostendit 'subitoque fragore intonuit laevum', quod ad auditum scilicet pertinet. iterum adiunxit quod ad visum pertinet 'et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit'. hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo augurum maximum appellatur. sinistras autem partes septentrionales esse augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis.
Servius HOME

bav1646.181 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.262 med221.155 ubk206.128