monumenta.ch > Servius > 686
    >>> Versus 687

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 686

1 lm|sacros restinguere fontibus ignes|lm religiosos. non quos tunc 'sacros' sciebant, sed quos mox probarunt.
2 lm|sanctos restinguere fontibus ignes]|lm [et] bene 'fontibus', non aquis. 'sanctos' vero, ut venerabilius fieret. sane 'sanctum' est interdum non idem quod 'sacrum', neque idem quod 'religiosum'; interdum non aliud quam 'sacrum'. hic ergo 'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco auspicia fierent, sicut ex Anchisae persona ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera laetus extulit' et 'da deinde auxilium pater atque haec omnia firma'. aliter 'sanctum' accipi per singula loca dicitur.
Servius HOME

bav1646.181 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.261 med221.155 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik