1 | lm|fundere lumen apex|lm 'apex' proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est: quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse. modo autem summitatem pillei intellegimus. tangit autem, ut frequenter diximus, latenter historiam. item hoc quoque de igni ad Servium Tullium pertinet. nam cum Tarquinius cepisset Vericulanam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius Tullius. qui cum obdormisset, caput eius subito flamma corripuit: quam cum vellent restinguere, Tanaquil, regis uxor, auguriorum perita, intellegens augurium, prohibuit. flamma puerum cum somno deseruit: unde intellexit, eum clarum fore usque ad ultimam vitam. perite sane lucem dixit, non ut in septimo 'tum fumida lumine fulvo': nam et illic splendor quidem est, sed cum fumo, qui semper causa lacrimarum est. in Ascanio autem solus ostenditur splendor. Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utuntur, apicem, tutulum, galerum: sed apicem pilleum sutile circa medium virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caesae. |