monumenta.ch > Servius > 147 > 681
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 680 <<<     >>> Versus 682

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 681

1 lm|manus inter|lm mutavit accentum praepositio postposita. sane 'inter' plerumque pro 'per' ponitur, sed raro apud Vergilium, ut 'hunc inter fluvio Tiberinus amoeno'. bona autem oeconomia ad Iulum venit, dicens eum fuisse inter manus parentum. 'inter manus' autem, hoc est inter amplexus. non enim possumus eum illo tempore portatum dicere, quem et mox pedibus patris comitem fuisse, et post septem annos legimus et venatum isse et bella tractasse.
2 lm|mirabile monstrum |lm τῶν μέσων est: dictum a monstrando, id est monendo. et refertur ad praesens eius significatio. 'prodigium' autem est quod in longum tempus dirigit significationem.
Servius HOME

bav1646.181 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.261 med221.154 ubk206.128