monumenta.ch > Servius > 678
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 677 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 678

1 lm|coniunx quondam|lm 'quondam' aut aliquando significat, quasi nunc uxor non sit quae relinquitur. aut certe 'quondam' 'semper' significat, ut in georgicis 'ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis', et est, quam semper coniugem nominasti. haberi enim quaevis poterat, nominari non nisi nobilis. et bene [ex ductu litterarum] quod eventurum timet, quasi iam contigerit, deflet; se autem ideo ultimam facit, quod ipsa loquitur. diversam autem aetatem pueri, senis et feminae ad miserationem commovendam videtur obicere.
Servius HOME

bav1646.181 bnf7959.109 bnf7960.82 bnf7962.37 bnf10307.261 med221.154 ubk206.128