1 | lm|arma, viri, ferte arma|lm notant hoc critici, quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma deponat? vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia armis Graecorum fuerat armatus. |
2 | lm|vocat lux ultima victos|lm id est victis moriendum est. |