monumenta.ch > Servius > 649
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 649

1 lm|fulminis adflavit ventis et contigit ignlm tria sunt fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit: de hoc autem siluit. fulminatus autem est Anchises, quia se cum Venere concubuisse iactabat. sane afflati tactique dicuntur capti membris, ut 'tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus'.
2 lm|afflavit ventis|lm bene dixit, quia scit, non iaci fulmina, nisi cum flatu ventorum, ut in VIII 'tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant'. sane de fulminibus hoc scriptum in reconditis invenitur 'quod si quem principem civitatis vel regem fulmen afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros et aeternae gloriae'. Fabula sane talis est: cum inter aequales epularetur Anchises, gloriatus traditur de concubitu Veneris. quod cum Iovi Venus questa esset, emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur; sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit.
Servius HOME

bav1646.180 bnf7959.109 bnf7960.81 bnf7962.37 bnf10307.261 med221.154 ubk206.128