monumenta.ch > Servius > 643
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 642 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 643

1 lm|una excidia|lm sub Laomedonte ab Hercule. sed ἐμφατικῶς dixit 'excidia'.
2 lm|superavimus|lm superviximus.
3 lm|sic o sic positum adfati discedite corpus|lm sensus talis est: praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale': nam ideo et 'positum' et 'corpus' dixit: mortem autem ego manu hostis inveniam; nam hic ordo est. 'miserebitur' vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi, ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in nono mater Euryali 'aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam'. et 'vos o potius miserescite venti'. alii sic exponunt: [et] 'miserebitur' id est quod illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam.
Servius HOME

bav1646.180 bnf7959.106 bnf7960.81 bnf7962.36 bnf10307.261 med221.153 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik