1 | lm|caelicolae|lm ad quos nostra pertinet vita, ut 'haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis' et 'nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem' et 'igneus est illis vigor et caelestis origo'. anima enim caeli pars est, corpus nostrum, umbra inferorum. ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt. |