monumenta.ch > Servius > 396 > 638
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 637 <<<     >>> Versus 639

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 638

1 lm|exilium|lm dictum quasi extra solum.
2 lm|vos o|lm obliqua oratio est. nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud: [id est voluntatem fugiendi] per quod nimia Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. sane rhetorica suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum fugiendum sit. et eius partes ita ponuntur, ut †si qui dissuadent, an supervivendum patriae. quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui potestis': a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.
Servius HOME

bav1646.180 bnf7959.106 bnf7960.81 bnf7962.36 bnf10307.260 med221.153 ubk206.128