3 | lm|gorgone saeva|lm aut etiam per saevam Gorgonem fulgens; aut ipsa saeva terrore Gorgonis. sane Gorgones tres fuisse dicuntur, Stheno, Euryale, Medusa, quarum aspectus intuentes vertebat in lapides. hae autem mirae pulchritudinis fuisse dicuntur, et quisquis eas vidisset stupore defigebatur. ideo fictum est, quod in lapides mutarentur. sed alia fabula refert, Medusam mirae parsimoniae virginem fuisse, et ob hoc acceptam Minervae. quae compressa a Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse: quod posteaquam Minerva cognovit, eius caput dicitur amputasse et suo adfixisse pectori, eique tribuisse vim, ut quidquid vidisset mutaret in saxum. |