Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 615
1 | lmam|lm praeterea, ut 'iam quae seminibus iactis se sustulit arbos'. |
2 | lm|arces|lm ordinem tenuit: primum 'muros', deinde 'portas', post 'arces'; a muris enim in arcem convertendus est totus impetus; ob hoc autem 'arces' Minervae dantur, quod ipsa sit inventrix aedifi- ciorum, ut 'Pallas quas condidit arces', et quia summa quaeque possidet sapientia. praeterea in capite esse dicitur; idcirco creditur patris Iovis capite generata. |
3 | lm|tritonia pallas|lm notandum duo antonomasiva sunt sine proprio nomine. et est nimiae iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere; licet in historia lectum sit, vehementius iratam Minervam, quod post victoriam ei sacrificare noluerint, ut Horatius 'cum Pallas usto vertit iram ab Ilio in inpiam Aiacis ratem'. |
4 | lm|respice|lm dicendo 'respice' ostendit, vere iam caliginem ab oculis eius esse sublatam. |