1 | lm|neptunus muros|lm hoc quidem habet fabula, quod Neptunus cum Apolline Troiae fabricati sunt muros. sed constat Laomedontem supradictis diis certam vovisse pecuniam ad sacra facienda: quam inminentibus Mysiis transtulit ad murorum fabricam. unde dii et fecisse muros, et offensi esse dicuntur. simul notandum quod deos facit opera sua evertere: ut portas Iunonem, quarum dea est; nam portam luminis nascentibus praebet, ut 'Iuno lucina fer opem': arces Minervam; legimus enim 'Pallas quas condidit arces': Neptunum muros; ipsi enim fundamenta sunt consecrata, cuius et moventur arbitrio: unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones. |
3 | lm|tridentlm omnia in 'ns'. exeuntia aut participia sunt, aut nomina. sed si participia sunt, ablativum et in 'i' et in 'e' mittunt pro nostro arbitrio: Iuvenalis 'nec ardenti decoxit aeno', contra 'semperque ardente camino': si vero nomina fuerint, omni modo in 'e' exeunt. si autem eadem sint et nomina et participia, ut 'amans', cum nomina fuerint, omni modo in 'e' mittunt; cum participia, licenter utimur. ergo quia 'tridens' nomen est, 'tridente' debuit dicere: sed novitatem adfectavit, nulla cogente necessitate. sane in nominibus, quae et propria esse possunt et appellativa, ut 'liberalis' 'felix' 'iuvenalis', ablativus a proprio in 'e' exit, ab appellativo in 'i'. |