Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 604
1 | lm|aspice|lm de Homero tractum, qui inducit Minervam praestantem ista Diomedi. et bene subdistinguit, quia non solum dicitur, sed etiam manu significatur. |
2 | lm|namque omnem|lm ordo est: omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti. dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris obtutibus: unde aquila, quia supra nebulam est, plus videt. est etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina: unde nunc merito post Veneris abscessum numina vidisse dicitur Aeneas. |
3 | lm|obducta|lm superducta. |
4 | lm|tuentlm modo 'videnti', alias 'defendenti'. |