Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 601
1 | lm|tyndaridis|lm atqui Iovis est, non Tyndarei filia; sed sic dicimus 'Tyndaridis' de Helena, ut de Hercule Amphitryoniades. nam de Iove et Leda nati sunt Pollux et Helena, de Tyndareo et Leda Castor, qui solus mortalis fuit: unde Vergilius 'si fratrem Pollux alterna morte redemit', qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est. Helenam vero inmortalem fuisse indicat tempus. nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse: Argonautarum filii cum Thebanis bello dimicaverunt. item illorum filii contra Troiam bella gesserunt. ergo si inmortalis Helena non fuisset, tot sine dubio saeculis durare non posset. hanc autem legimus prius a Theseo raptam et in Aegypto commendatam Proteo. licet alia fabula a Paride raptam et, cum ad Aegyptum cum ea isset, a Proteo, cognito raptu, subtractam Paridi dicat. |
2 | lm|facies invisa|lm pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena. et est Graecum, ut 'vis Herculea', hoc est Hercules. ostendit autem naturae culpam non esse hominibus adscribendam. sane quidam 'invisa' figurata dictum putant; adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehenderetur. ibi a Proteo receptus hospitio. sed cum Helena Proteo suam narrasset iniuriam, ab eo retenta est. tum sine ea Paris venit ad Troiam. Graeci autem putantes quod occultaretur a Troianis et nollent sibi eam reddere, deleverunt Troiam frustra, cum Troiani vere dicerent se Helenam non vidisse. alii dicunt a Proteo quidem Helenam Paridi sublatam et quibusdam disciplinis phantasma in similitudinem Helenae Paridi datum, quam imaginem ille ad Troiam dicitur pertulisse: quod etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno opposita nube liberatur. ἀμφὶ δ' ἄρ' εἰδώλῳ Τρῶες καὶ διοῖ Ἀχαιοί. |
3 | lm|lacaenae|lm a provincia Laconica. et notandum, derivationem minorem esse a principalitate, quod rarum est. |