1 | lm|quid furis|lm aut quia furor est virum fortem ruere in mulieris interitum: aut 'quid furis', cum extinctos socios videas, velle pugnare. et bono verbo usus est, virum fortem a proelio revocans. |
2 | lm|nostri cura|lm et hoc loco, ut solet, unam se de Aeneae familia facit: ut 'unius ob iram prodimur'. 'nostri' autem et 'vestri' genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut singularis est 'mis' et 'tis'. non est autem possessivum, sed ab eo quod est 'nos', et hoc est unde dicimus 'nostri causa facit', hoc est 'nostrum'. |