monumenta.ch > Servius > 592
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 591 <<<     >>> Versus 593

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 592

1 lm|dextraque prehensum|lm ea corporis parte qua Helenae ictum minabatur, quae in templo Vestae stabat ornata. ut enim in primo diximus, aliquos hinc versus constat esse sublatos, nec inmerito. nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in sexto dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam ex summa arce vocaverat Graecos. hinc autem versus esse sublatos, Veneris verba declarant dicentis 'non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae'.
Servius HOME

bav1646.178 bnf7959.105 bnf7960.80 bnf7962.36 bnf10307.259 med221.152 ubk206.127