monumenta.ch > Servius > 557
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 556 <<<     >>> Versus 558

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 557

1 lm|regnatorem asiae|lm quia imperaverat et Phrygiae et Mygdoniae.
2 lmacet ingens litore truncus|lm Pompei tangit historiam, cum 'ingens' dicit, non 'magnus'. quod autem dicit 'litore', illud, ut supra diximus, respicit, quod in Pacuvii tragoedia continetur. quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a litando dictum; vel quod lituo illud spatium designatur, ratione caret: nam a litando 'li' brevis est, et stare non potest versus.
3 lm|litore]|lm quod Priami corpus ad litus tractum. aut 'litus' pro solo accipiamus, ut 'litoraque et latos populos'. aut ideo 'litore', ut ostendat litus iam esse, ubi fuerat Troia, ut 'et campos ubi Troia fuit'.
Servius HOME

bav1646.178 bnf7959.105 bnf7960.80 bnf7962.36 bnf10307.259 med221.152 ubk206.126