monumenta.ch > Servius > 520 > 632 > 554
    >>> Versus 555

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 554

1 lm|haec finis|lm ut 'dies', si tempus longum significat, generis feminini est. et omnia Latina nomina inanima, simplicia, a verbo non venientia, 'nis' syllaba terminata masculina sunt: inanima propter 'canis': simplicia propter 'bipennis': a verbo non venientia propter 'finis'. ergo 'clunis' Iuvenalis bene dixit 'tremulo descendant clune puellae'. Horatius male 'quod pulchrae clunes'.
2 lm|hic|lm talis: ut 'hunc ego te, Euryale, aspicio?'
3 lm|sorte|lm fatali necessitate. vel 'sorte' fortuna, ut 'utere sorte tua'. et quidam 'exitus sorte' pro 'sortis' tradunt, ablativum pro genetivo.
Servius HOME

bav1646.178 bnf7959.105 bnf7960.80 bnf7962.35 bnf10307.259 med221.151 ubk206.126

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik